- LENAE
- I.LENAESacerdotes Bacchi, Ioh. Parrhasius ad illud Claud. l. 2. de Raptu Proserp. Carm. 35. v. 67. Aut quales referunt Baccho sollemnia Nymphae.II.LENAETertulliano de Pallio dictae Fictrices: cum ait, Aspite lupas, popularium libidinum nundinas etc. Ubi quidam Frictrices legunt, sed Fictrices habet plane vet. liber et editiones antiquae, Fictrices quoque alibi nominavit Auctor idem, quas etiam ibid. Frictrices refinxêrunt Critici: De Resurr. Carn. Et tamen calicem non dico venenarium, in quem mors aliqua ructârit, sed Fictricis vel Archigalli vel Gladiatoris aut Carnificis spiritu infectum, quoero an minus damnes, quam oscula ipsorum. Ita eo loci omnes libri scriptum exhibent, non Frictricis. Sunt autem Fictrices sagae, asimulacris cereis, quae fingebant et aliis magicarum artium figmentis sic nuncupatae. Ovid. de Saga: Ep. Heroid. 6. Hypsipyle Iasoni v. 92.—— Simulacraque cerea fingit,Eadem Simulatrices dicebantur, ab eadem ratione. Festus, Piatrix dicebatur Sacerdos, quoe expiare erat solita, quam quidam Simulatricem, alii Sagam, alii Expiatricem vocant. Val.—— Et Aeaeo simulatrix litore Circe.Per Fictrices itaque Lanas intelligit Tertullian. unde cum Meretricibus illas hîc coniungit. Nam apud Vett. omnes Lenae, Sagae etiam censebantur et vocabantur. Apud Propert. l. 4. Eleg. 5. v. 73. et Tibull. l. 1. Eleg. 6. v. 12. l. 2. Eleg. 7. v. 26. 27. et 35. et Ovid. Lenae Sagae sunt Amor. l. 1. Eleg. 15. v. 17. et l. 3. Eleg. 1. v. 44. et φαρμακίδες. Saga proin pro Lena apud Antiquos. Lucil. apud Nonium.Aetatem et faciem, ut Saga et bona conciliatrix.Nonius ipse: Sagae mulieres dicuntur feminoe ad lubidiem virorum indagatrices; unde et sagaces dicuntur ferarum vel animalium quaesitores. Glossae: Saga, φοιβὰς, φαρμακίς, Saga igitur et Lena et Fictrix sive Simulatrix res eadem. Unde non mirum, si calicem Lenae et Sagae spiritus infectum vitabant. Gallorum vero, et Archigallorum tam calices, quam oscula, damnabantur, proter oris impuritatem, cuius rei infamiâ flagrabant, non propeter oris cruentationem, ut perperam docti quidam volunt. Vide Salmas. ad Tertullian. de Pallio, et infra in voce Leno.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.